- LUSU
- LUSUut aleâ, talis etc. lucrifactâ pecuniâ, inter furta relata a magistris, memoratur Maimonidi halach Gazila Wabida c. 6. et Mosi Mikotzi Praecept. affirm. 73. p. 151. col. 1. Scilicet tametsi certaminibus eiusmodi non deerat, tam victi, quam victoris, praevius assensus, adeoque mutuus contractus interveniebat, unde, quantum ad ius sive naturale, sive eorum in corpore Mosaico clvile spectar, ex victoria licite, ut in alienationibus cessionibusve Iuris naturalis permissivi aliis, lucrum acquirebatur: ita nihliominus certaminum ludicrorum mos ille displicuit eorum maioribus, ut ex vistoria eiusmodi ludicra mhil postmodum acquirere fas esset, furtumque ab acquirente committeretur. Quod binas ob rationes superinductum, cum ut doli mali, quo certamina eiusmodi minime carere solent, ansa praeriperetur, tum ut artlbus bo nis, et quae socierati humanae conducibiliores essent, non ludicris, homines sese exercerent etc. Ioh. Selden. de Iure Nat. ac Gent. iuxta Discip. Hebraeorum l. 6. c. 11. Alias non lucri cupiditate, sed oblectamenti solum causâ, etiam viti graves ludebant. Unde Aug. Ep. ad Tiberium, apud Suet. Aug. c. 71. Inter cenam lusimus γεροντικῶς --- Talis enim iactatis, ut quisque conem aut senionem miserat, in singulos talos singulos denarios in medium conferebat: quos tollebat universos, qui Venerem iecerat. Liberaliores nempe porationes talorum insititiis lusionibus diffindebant: hincque inter apophoreta quoque tali dati. Idem apud eund. c. 83. Animi laxandi causâ, modo --- talis aut ocellatis nucibusque ludebat, cum pueris minutis. Ubi tali alii a prioribus, et ocellat, globuli sunt vel lapidei vel eburnei, vel ex alia qua materia, quibus olim puellae ludebant, Ovid. Met. ut nunc queque sic. Graeci καλολάιγγας appellabant: de nucibus vero res norissima. Vide ad haec loca Casaub. et de discrimine vocum Ludus et Lusus, deque Lusuum speciebus variis supra in voce Ludus: Legem vero de Lusu habes infra in voce Publicia, it. Titia; ut et aliquid ubi de Vetr. Sponsionibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.